[135] EPISTOLA XXXV.

IOANNES ACRONIUS

MENSONI ALTING.

Emdam.

Quam legis, unde ferat, miraris forte, salutem,
MENSO peregrina litera scripta manu.
Non haec Peligni gelido Nasonis ab Istro,
Neu a Sarmaticis est tibi missa Getis.
Inde tuos petiit, vultus,,ubi florida Rhenus.
Caeruleis Nemetum jugera findit aquis.
Grata domus nuper.pulsis ubi reddita Musis,
Auspiciis praestans Dux CASIMIRE tuis.
Nec tibi fert tristes lachrymas, madidasve querelas
Exilium Domini nec luget illa fui.
Non me etenim patriae depulsum finibus urbis.
Vertere natalem culpa coegit humum.
Haec quaesita meis fuit haec inventa Garnoenis,
Haec animo intrata est terra volente mihi.
Hac ego Musarum sector regione cohortes,
Di faciant fausto sit mihi tacta pede.
Atque sinant longum hic.me vivere fata, diuque
Terra relegato praebeat ista locum.
Non ego tunc dicar Scythicas detrusus in oras,
Nec gravis exilii poena futura mihi est.
Ista meis autem nuper sunt reddita votis,
Haec mihi cum de te nuncia fama tulit:
Ingenuas multos MENSO qui duxit ad artes,
Atque sacrum ad Musas saepe reclusit iter.
Ille tuis bene nunc consultum partibus optat,
Atque etiam studiis nunc favet ille tuis.
Ille sequi te posse dabit phoebeia castra,
Parte tuae & sortis prosperiore frui.
Tu modo te patriis obstrictum legibus ultro
Subjicies facili, spe comitante, jugo.
Atque tuas Phrysiae (si quae sine forte) Camoenae,
Et studia antiquis cuncta sacrabis avis.
Non ego Ryphaeis quondam sum montibus ortus,
Neve mihi vitam Scythica terra dedit.
Me pietas etiam, patriaeque arrecta cupido
Immemorem Gentis non sinit esse meae.
Ipse suum genitor revocat post funera natum,
(Hei mihi cur vivum dicere fata negant.)
Et me susceptum clarias qui duxit ad artes,
Quaeque mihi vitae Mater origo fuit.
Ipsi etiam chari, si qui sint forte, sodales,
Quos mihi syncero foedere junxit amor.
Saepe ego quos nostro memini certamine victos,
Cumque his me aestivos fallere saepe dies.
Tunc quoque cum nobis praebebat Cynthia lucem
Et brevior solito lusibus hora fuit.
Adde etiam primos hoc quod sibi vendicat ortus,
Et tot amicorum contegit ossa solum.
Scilicet ingratus, cunctisque exosus amicis,
Atque suae indignus nomine gentis erit;
Quisquis in ignotis temnet sua viscera terris,
Atque suam patriae ferre negabit opem.
Non dubia est Ithaci prudentia; sed tamen optat
Fumum de patriis posse videre locis.
Assuetos tauri saltus, assueta leones
(Nec feritas illos impedit) antra petunt.
Daulias aestatem diffusa per aequora portans
Suspensas repetit semper hirundo domos.
Tuque ista quoniam laudem pietate mereris;
Non erit officii gratia surda tui.
Chaoniam viridem nectet tibi frondes coronam,
Seque tua salvam Phrysia dicet ope.
Ipse ego inoblita referam tua munera mente,
Dum rapidas Amasus in mare volvet aquas.
Neve meis fuerint contraria numina votis,
Indigna haud patria Musa futura mea est.
Ipse sacer viridi cinget mea tempora lauro
Phoebus, & Aönio pectora rore fovet.
Atque ego Threicio modulabor carmina plectro,
Disparibus jungens verba diserta modis.
Scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendo,
Deficit & lasso pollice sistit opus.
Accipe, quo semper finitur, Epistola verbo,
Perge mei & nunquam non memor esse. Vale.

Neapoli Nemetum. V. Kal. Martii. MDLXXXII.